Рейтинговые книги
Читем онлайн Средневековый Понт - Сергей Павлович Карпов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 85 86 87 88 89 90 91 92 93 ... 164
testamento et absque heredibus pars sua aut partes deveniat seu deveniant in superstitem aut superstites ex eis, decedentibus vero omnibus suprascriptis absque testamento et sine heredibus vero quod dictum res(iduum) dispensetur in missis et aliis orationibus ac piis elimosinis secundum discretionem meorum comissariorum, quibus animam meam comitio. Preterea do, tribuo etc. prout in primo huius folii testamento. Signum suprascripti Luce Civrano, qui hec fieri rogavit.

+ Ego Dominicus Bedelotto testis manu mea subscripsi.

+ Ego Petrus de Baldasare testis manu mea subscripsi.

Ego presbiter Petrus Pelacan sancte Marie Formose de Venetiis Venetiarum notarius et presentialiter capelanus et cancelarius in Tana complevi et roboravi.

Testis Dominico Begdoloto, trucimanus curie Tane et Petrus Baldasaris calafatus ad stipendium balistarium Tane.

ASV, CI, Notai, 148/2

64–67. Tana, 29/VI 1451

f. 64.

MoCCCCoLImo die martis vigesimonono mensis iunii indicione XIIIIа.

Catarina Iustiniano relieta Georgii Iustiniano presentialiter comorans in castro Tane illustrissime dominationis Venetiarum pro bixantiis de Tana ducentis viginti, que nomine finiti et conventi precii confessa fuit recepisa domino Francisco Comario condam domini Donati nobile de Venetiis ad presens negociatore Tane suprascripte faciente et solvente, ut asseruit[1656] nomine pape Tatuili greci beneficiati in ecclesia sancti Nicolai grecorum eiusdem loci Tane noviter

f.65./ab hinc reccessi, renuncians exceptioni non numerate peccunie et non soluti pretii tempore cont….s omnique alii suo iuri eidem pape Tatulio licet absenti, ut supra tangitur, seu dicto domino Francisco eius nomine agenti, prout superius, dedit, cessit, vendidit, tradidit atque mandavit iure proprii quoddam territorium seu terrenum positum in eodem castro Tane ad montem, cui coheretur a mane Dominicus Begdoloto trucimanus curie Tane suprascripte et est longum pichi quindecim de Tana usque murum comunis dicti castri, computata calle, que discurit aut discurere debet secundum usum per prope eum murum a sero[1657] via publica, que vadit ad eum montem et est similis longitudinis pichorum[1658] quimdecim, computata calle, ut supradictum est in confinio a mane, a meridie cum eo muro comunis seu calle predicta, que discurit aut discurere debet inter eum murum et territorium predictum et est latitudinis terrenum predictum picorum VIII de Tana a septentrione, cum eamet venditrice et est latitudinis pichorum septem et quartarum trium de Tana; et cum territorium seu terrenum ei dedit et cum nobilem dicto nomine recuperationem investivit de territorio seu terreno predicto cum accessione et ingressu, cum introitu et exitu, cum via et servitutibus, cum superioribus et inferioribus et cum omnibus suis adiacentiis et pertinentiis, atque cum omni iure, actione et ratione, reali et personali ipsi territorio seu terreno pertinenti sibi cumque propterea competenti et integrum, ut admodo ipse papa Tatulius eiusque heredes[1659] et cui dederint, debeant habere, tenere atque possidere predictum territorium aut terrenum omnemque suam voluntatem et utilitatem ex eo iure proprii facere, asserente dicta Catarina dictum territorium seu terrenum nulli alteri fore datum, venditum, donatum, alienatum, obligatum vel aliquo modo obroxiatum, nisi predicto pape Tatuilo. Et si plus valeret de dicto precio ab inde pure et irrevocabilis donationis titulo, que dicitur inter vivos, ei emptori dedit et remisit, propterea dicta Catarina dedit, cessit, tradidit atque mandavit dicto pape Tatuilo seu ipsi nobili dicto nomine omne ius, omnes actiones et rationes reales et personales, quod et quas ipsa habet et videbatur habere in suprascripto territorio aut terreno et adversus quemlibet tenentem/

f.66./vel possidentem aut impedientem ipsum territorium sive terrenum ipsum procuratorem fidelem in rem suam constituens, ut a modo possit agere et placitare adversus omnem partem et se defendere pro ipso terreno sive territorio, quemadmodum dicta venditrix poterat. Ad huc autem memorata Catarina iam dicto pape Tatuilo seu dicto nobili agenti, ut supra fertur, eius nominis et stipulanti promisit ipsum territorium seu terrenum per se et suos heredes eidem pape eiusque heredibus aut successoribus cuive dederit varentare et defendere ab omni homine cum ratione sub pena dupli, sicut pro tempore fuerit melioratum aut in consimili loco valuerit suis expensis cum obligatione suorum bonorum presentium et futurorum se pro emptore possidere constituens. Insuper dicta Catarina predictum terrenum pro iam dicto papa Tatuilo se precario possidere constituit donec tenutami et possessionem dicti territorii fuerit adeptus; quam preccariam possessionem in presenti ei remisit et refutavit. Hoc acto et inter dictas partes convento, quod idem papa Tatulius a die prima septembris proxime futuras et non ante habere incipiat pensionem seu fictum territorii predicti[1660] superius venditi[1661] per eam Catarinam Iustiniano. Et hec omnia acta et rogata fuerunt trucimanante eo Dominico Begdoloto.

Acto insuper per pactum expressum solempni stipulatione valatum et firmatum inter eum papam Tatulium licet, ut supra tactum est, absentem seu dictum dominum Franciscum Comario eius nomine presentem asserentemque in presentia mei notarii et testium infrascriptorum[1662] ab eo papa Tatulio habere libertatem omnia infrascripta pagendi et rogandi, necnon de rato et rati habitione promittentem et ipsummet dominum Franciscum uti, ut omnibus fere notum est, patronum dicte ecclesie sancti Nicolai ac Mapheum Marcoffo uti gostoldionem scole sancte Marie et sancti Antonii de Tana pro se dicto nomine et nomine suorum sociorum dicte scole, a quibus dixit habere bailiam hec omnia faciendi, quod si casus daret, quod idem papa Tatulius habeat cum effectu institutionem liberam de ea ecclesia sancti Nicolai, ad quam obtinendam modo Trapesundam perexit ad reverendissimum dominum archiepiscopum Alanie institutorem, ut fertur, ecclesie predicte. Ex nunc prout ex tunc sepe dictus papa sive idem nobilis eius suprascripto asserto nomine[1663] titulo donationis, que dicitur causa mortis, dat et donat eidem ecclesie sancti Nicolai sive dicto domino Francisco stipulanti et recepienti vice et nomine ecclesie prelibate territorium sive terrenum predictum cum omnibus iuribus actionibus et rationibus realibus et personalibus, que et quas habet in predicto territorio[1664] seu quibus emptum est, ut in presenti supra instrumento per ordinem legitur. Si autem institutio ipsa de eo papa Tatulio debitum non sortiatur effectum in et/

f.67./de iam dicta ecclesia sancti Nicolai ex nunc prout ex tunc et ergo dictus Mapheus Marcoffo uti gastaldio pro se et nomine sociorum suorum iam dicte scole asumpsit et assumit in scolam predictam territorium seu terrenum predictum, promittens nomine antelato sub obligatione bonorum omnium et singulorum predicte

1 ... 85 86 87 88 89 90 91 92 93 ... 164
На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Средневековый Понт - Сергей Павлович Карпов бесплатно.

Оставить комментарий