Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Videlicet quousque dictus ser Marcus Anave mortuus est, qui ut predicitur de omnibus suis iuribus et probationibus erat clare informatus, de quibus iuribus, ut[1700] est superius dictum, prefatus ser Nicholaus Lippamano est totaliter nudus, et maxime quia aliqua eius scriptura, ideo quatemus, sicut scit[1701] prefatus Marcus Stomelo, non pervenerunt ad manus prefati ser Nicolai, per quas scripturas credit idem ser Nicholaus sine dubio si habeatur quod contrarium, demonstraretur eius quod continetur in petitione predicta, sed ex causa eius condam ser Marcus est optime informatus, quod penes dictum ser Nicolaum non est aliqua scriptura dicti sui commisi seu aliqua informatione, idem ser Marcus Stomelo sero movit in faciendo fieri predictam petitionem, et cum in predicta petitione fiat mentio, quod pars adversa probare velit per nobilem virum ser Franciscum Iustiniano illud, quod in ipsa petitione continetur, respondebat suprascriptus ser Nicolaus[1702] commissarius, quod iura dicti sui commissii certe perire potuissent, nisi esset illud, quod mediante gratia Dei, qui Deus non permittit perire[1703] iura alicuius, quod secutum fuit, videlicet quod loquente dicto ser Nicolao casualiter cum dicto ser Marco Stomelo super presenti causa, et ser Nicolao se gravante de dicto Marco et de modis ab eo observatis, idem Marcus retulit suprascripto ser Nicolao non considerans sua verba, quod per[1704] alia tempora preterita ducta fuerit in presenti iuditio quedam testificatio faciens claram mentionem super hac causa. Et volente dicto ser Nicolao scire tempus ipsius testificationis pro habendo aliquam informationem et querendo multos libros presentis iudicationis tandem pervenit ad manus prefati ser Nicolai unus quatemus testificationum de millessimo trecentesimo nonagesimo sexto super quem ad postam dominorum procuratorum de citra est annotata testificatio nobilis viri ser Francisci Fuscareno vice consulis Tane de millessimo trecentesimo nonagesimo tertio ad cuius manus pervenerunt omnes quaterni et scripture suprascripti ser Petri Slomelo immediate post ipsius ser Petri obitum, per quam testificationem clare cognoscitur esse oppositum eius, quod continetur in predictam peticionem, et quam testificationem dictus ser Nicolaus dominis judicibus demonstravit. Et sic de novo requirebat judicium, quatenus dignaretur eam testificationem videre, quam dictus ser Nicholaus producit in favorem commissarie dicti ser Marci, cum in ipsa testificatione contineatur, quod in millessimo trecentesimo nonagesimo secundo factum fuit saldum concorditer inter eum condam ser Marcum Anave cum eo condam ser Petro Stomelo in Tana et qualiter de ipso resto scriptum fuit quidam instrumentum visum per ipsum ser Franciscum Fuscareno, quod restum remanserat in minima quantitate, de qua ipse condam ser Marcus apparet debitor per quaternos dicti condam ser Petri Stomelo, sicut in testificatione dicti ser Francisci Fuscareno clarius continetur quod restum scriptum concorditer cum ipso ilistrumento scriptum fuit tempore recessus prefati ser Petri Stornello a Tana pro eundo infra terram, qui ser Petrus paulo post obiit.
Et sic celebrato dicto instrumento prefati condam ser Petrus et ser Marcus nunquam fuerunt amplius insimul nec insimul amplius agere habuerunt in aliquo, quod multum bene clarificatur per predictam petitionem cum in ea contineatur, quod omnes partite factorum dicti condam ser Marci Anave annotate super libros prefati ser Petri Stomelo scripte fuerunt in millessimo trecentesimo nonagesimo primo in (T)anam, et dictum instrumentum scriptum fuit de millessimo trecentesimo nonagesimo secundo, sicut predictum est. Ex quibus concludendo prefatus ser Nicholaus dicebat sapientiis dominorum iudicum, quod attento, quod tam clarum probatum fuerit presenti iuditio per eam testificationem dictam commissariam ipsius ser Marci non teneri in eo, quod in dicta petitione continetur, non debeat acceptari, nec autenticari alia[1705] probatio cum probatio contra probationem, quod patria nostra non patitur ullo modo posse in aliquo juditio taliter praticari. Et per multas alias rationes a respectu v(idelicet)[1706], quod dictus ser Nicolaus non curavit anotare, cum satis clarum appareat dicto ser Nicolao commissario per illud, quod superius allegavit reverentias dominorum judicum[1707] remanere claras. Et dato ad huc quod dicta testificatio ipsius ser Francisci Iustiniano potuisset acceptari, quod negat idem ser Nicolaus Lippamano multis causis et respectibus, ut est superius dictum, nichilominus dicebat illud non obstare, nec obstare posse intentioni eiusdem ser Nicolai, quia idem ser Marcus Anave fuit concors predictorum debitorum cum ipso ser Petro Stomelo, de quo concordio processit unum instrumentum, sicut apparet per depositionem ipsius ser Francisci Fuscareno superius allegatam. Et sic requirebat judicium quatenus absolvere dignaretur eam commissariam ser Marci Anave a petitione predicta et predictos actores in expensis huius absolutionis condemnare, salvis omnibus iuribus ipsius commissarie ser Marci Anave contra ipsos dominos procuratores commissarios ipsius ser Petri
- История Крыма - А. Андреев - История
- Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов - История
- Дело «Памяти Азова» - Владимир Шигин - История
- Византия и крестоносцы. Падение Византии - Александр Васильев - История
- Очерки истории средневекового Новгорода - Владимир Янин - История
- Неизвращенная история Украины-Руси Том I - Андрей Дикий - История
- Монашество в средние века - Лев Карсавин - История
- Великие и неизвестные женщины Древней Руси - Людмила Морозова - История
- ЦАРЬ СЛАВЯН - Глеб Носовский - История
- Париж от Цезаря до Людовика Святого. Истоки и берега - Морис Дрюон - История