Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Item dicebat, quod in millessimo trecentesimo nonagesimo primo remanserant in manibus dicti condam ser Marci schinalia inter sortam de sansserio et de ratione suprascripti condam ser Petri propria et ser Marini Mauro et ipsius ser Petri Stomelo in totum mille setingenta setuaginta, de quibus scinalibus dictus condam ser Marcus vendidit et traxit de ratione eorum ser Marini Mauro et ser Petri Stomelo bisantia quadringenta octuaginta duo, de quibus (quibus} tangebant dicto ser Petro Stomelo pro sua dimidia parte bisantia ducenta quadraginta unum, sicut videri poterit per unum quatemum dicti condam ser Petri.
Item balle duodecim cartarum de propria ratione suprascripti condam ser Petri, de quibus ballis suprascriptus condam ser Marcus per se tenuit unam et reliquas misit dicto condam ser Petro et remansit creditor de expensis[1697] per eum ser Marcum factis in dictis ballis undecim, quas destinavit suprascripto condam ser Petro, sicut per librum condam ser Petri prefati ad computum dicte rationis cartarum liquide apparet.
Item dicebant ipsi actores, quod reverso prefato condam ser Petro Tanam de dictis partibus Zitricani de millessimo nonagesimo secundo et eo volente suas videre rationes cum ipso condam ser Marco ac vidente qualiter ipse ser Marcus secutus fuerat de premisses per modum predictum et qualiter ea malisissime dispensaverat ac calculat(iones) ipsis rationibus, dictus ser Marcus remansit debitor prefati ser Petri Stomelo de summis nonaginta monete Tane, sicut offerebant ipsi actores se juditio probaturos per nobilem virum ser Franciscum Justiniano condam domini Federici, qui tunc temporis erat Tane et vidit fieri rationes predictas inter eum condam ser Marcum et prefatum condam ser Petrum Stornello, et est informatus de eo, quod idem ser Marcus dare restavit suprascripto condam ser Petro Stornello, qui ser Petrus post predicta recessit de partibus Tane et ivit in San Marcadante, ubi vitam suam finivit. Et sic idem ser Petrus non valuit uti aliquo suo jure contra eum ser Marcum, et ea propter petebant ipsi domini procuratores commissari i sive ipse eorum advocatus eum ser Nicholaum Lipamano commissarium in bonis dicte commissarie prefati condam ser Marci summari eis actoribus pro resto predictorum omnium in bisantiis mille novem centum septuaginta quatuor et tangis duobus ad rationem soldorum decem pro summo, sicut tunc valebat quilibet summus, aut pro eorum damno petebant libras quadraginta quatuor, solidos sexdecim denarios 11 grossorum auri salvis et reservatis omnibus aliis iuribus eorum actorum contra eam commissariam dicti ser Marci quo(s)cumque et qualitercumque. Et petebant expensis cause presentis.
Ex adverse autem dicte petitioni predictorum dominorum procuratorum annotate manu Marci Stomelo respondebat prefatus ser Nicolaus Lippamano solus commissarius suprascripti condam ser Marci Anave ex tenore sui ultimi testamenti, facti, completi et roborati manu condam ser Ang(e)li condam ser Andreierii notarii Veneciarum in millessimo quadringentesimo… mensis… die.Jndicione, respondenti, quod, sicut est manifestum judicatui presenti et sicut cavetur in petitione predicta, sunt anni viginti octo vel circa, quibus prefatus ser Petrus Stornello suum diem ultimum clausit, a quo tempore citra quaterni suprascripti ser Petri quibus sit predicta petitio continuo steterunt in manibus dominorum procuratorum de citra predecessorum predictorum dominorum procuratorum, qui fuerunt commissari! ipsius ser Petri et fuerunt plene informati de omni eo, quod in
- История Крыма - А. Андреев - История
- Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов - История
- Дело «Памяти Азова» - Владимир Шигин - История
- Византия и крестоносцы. Падение Византии - Александр Васильев - История
- Очерки истории средневекового Новгорода - Владимир Янин - История
- Неизвращенная история Украины-Руси Том I - Андрей Дикий - История
- Монашество в средние века - Лев Карсавин - История
- Великие и неизвестные женщины Древней Руси - Людмила Морозова - История
- ЦАРЬ СЛАВЯН - Глеб Носовский - История
- Париж от Цезаря до Людовика Святого. Истоки и берега - Морис Дрюон - История