Рейтинговые книги
Читем онлайн Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 56 57 58 59 60 61 62 63 64 ... 66
sicut pro tempore fuerit melioratum aut in consimili loco valuerit suis expensis cum obligatione suorum bonorum presentium et futurorum se pro emptore possidere constituens. Insuper dicta Catarina predictum terrenum pro iam dicto papa Tatulio se precario possidere constituit donec tenutam et possessionem dicti territorii fuerit adeptus; quam preccariam possessionem in presenti ei remisit et refutavit. Hoc acto et inter dictas partes convento, quod idem papa Tatulius a die prima septembris proxime futura et non ante habere incipiat pensionem seu fictum territorii predicti[736] superius venditi[737] per eam Catarinam Iustiniano. Et hec omnia acta et rogata fuerunt trucimanante eo Dominico Begdoloto.

Acto insuper per pactum expressum solempni stipulatione valatum et firmatum inter eum papam Tatuliunr licet, ut supra tactum est, absentem seu dictum dominum Franciscum Cornario eius nomine presentem asserentemque in presentia mei notarii et testium infrascriptorum[738] ab eo papa Tatulio habere libertatem omnia infrascripta pagendi et rogandi, necnon de rato et rati habitione promittentem et ipsummet dominum Franciscum uti, ut omnibus fere notum est, patronum dicte ecclesie sancti Nicolai ac Mapheum Marcoffo uti gostoldionem scole sancte Marie et sancti Antonii de Tana pro se dicto nomine et nomine suorum sociorum dicte scole, a quibus dixit habere bailiam hec omnia faciendi, quod si casus daret, quod idem papa Tatulius habeat cum effectu institutionem liberam de ea ecclesia sancti Nicolai, ad quam obtinendam modo Trapesundam perexit ad reverendissimum dominum archiepiscopum Alanie institutorem, ut fertur, ecclesie predicte. Ex nunc prout ex tunc sepe dictus papa sive idem nobilis eius suprascripto asserto nomine[739] titulo donationis, que dicitur causa mortis, dat et donat eidem ecclesie sancti Nicolai sive dicto domino Francisco stipulanti et recepienti vice et nomine ecclesie prelibate territorium sive terrenum predictum cum omnibus iuribus actionibus et rationibus realibus et personalibus, que et quas habet in predicto territorio[740] seu quibus emptum est, ut in presenti supra instrumento per ordinem legitur. Si autem institutio ipsa de eo papa Tatulio debitum non sortiatur effectum in et / [F. 67] de iam dicta ecclesia sancti Nicolai ex nunc prout ex tunc et ergo dictus Mapheus Marcoffo uti gastaldio pro se et nomine sociorum suorum iam dicte scole asumpsit et assumit in scolam predictam territorium seu terrenum predictum, promittens nomine antelato sub obligatione bonorum omnium et singulorum predicte scole[741] eidem pape Tatulii vel de eo ius habenti de bonis dicte scole debitam et integram solutionem eorum bixantiorum ducentorum viginti facere cum effectu per se dicto nomine et successorum suorum, qui pro tempore in dicto offitio fuerint, de quo territorio aut terreno ex nunc supradictus dominus Franciscus vice dicti pape Tatulii iam dicte scole adveniente causa venditionem facit cum omnibus iuribus, rationibus et actionibus et aliis omnibus et singulis clausulis et articulis coniunctim et particulariter ac divisim contentis et annotatis supra in hoc presenti emptionis instrumento de eo territorio ab ea Catarina sibi pape Tatulio vendito et tradito dans et concedens tunc scole iam pluries dicte iammet[742] auctoritatem et vigorem per supradictum emptionis instrumentum de eo territorio, quam et quem qualem et quantum habet, aut visus fuerit habere idem papa Tatulius in terreno predicto[743] vel quemadmodum a principio in scolam (predicta)m instrumentum ipsum confectum fuisset. Que omnia et singula promiserunt ipsi nobilis et Mapheus predictis nominibus sibi invicem et vicisim perpetuo firma, rata et grata habere, tenere, attendere et observare et in nullo contrafacere vel venire per se vel alium seu alios aliqua ratione vel causa de iure vel de facto sub pena dupli totius eius in quo vel de quo questio mota fuerit seu contrafactum in quolibet huius instrumenti articulo[744] per solempnem stipulationem promissa, et insuper refectionis et emendationis dampnorum, expensorum et interesse litis et extra. Qua pecunia soluta vel non et expensis dampnis et interesse reffectis vel non nichilominis presens instrumentum et omnia et singula in eo contenta robur obtineant. Et pro observationem suprascriptorum omnium et singulorum dictus nobilis bona dicte pape obligavit sibi ecclesie et idem gastoldio bona dicte scole ipsi pape obligavit tam presentia, quam futura. Renuntiantes ipsi ambo contrahentes exceptioni non sic vel aliter celebrati contractus non sic geste rei et omnibus et singulis exceptis privilegiis, auxilio et beneficio per quas vel que promissis vel aliquibus premissorum possent quolibet excipi, obici vel opponi.

Actum in dicto loco Tane circa ipsum terrenum presentibus Iohanne Memo apothecario et Petro de Baldasare calafato ad soldum balistario, testibus ad hec habitis, vocatis, rogatis et aliis.

Petrus Pelacan, notarius suprascriptus.

ASV, Notarili Testamenti 826 PIETRO PELACAN

N 11. Tana, 28/X 1447

1447, mensis octobris die XXVIIIo indicione XI Tane.

Ego, Maria Grassa uxor Fedoris rutheni sive russici languens corpore et mente sana cogitans etc. et nolens etc. ad me vocari feci presbiterum Petrum Pelacan notarium Venetiarum nunc capelanum et cancelarium in Tana, quemque rogavi ut hoc meum scriberet testamentum cum clausulis etc., salvis etc. in quo instituo meam solam fideicomissariam Magdalenam uxorem Iohannis greci plazarii, ut secundum, quod hic ordinavero darique iubsero, sic exequutioni mandet.

In primis, dimitto domino fratri Herasmo sive vulgariter nuncupato fratri Theramo Ianuensi ordinis minorum paterno meo bixantios XXVI de illis scilicet bixantios centum, que mihi tenetur Fetinchia uxor alterius Fedoris. Item demicto pur(e) de illis bixantios centum notario suprascripto in presentia testium infrascriptorum ducatum unum pro suo labore. Reliqua bixantia volo expendi in meam sepulturam secundum discretionem dicte mee commissarie. Item dimicto Perine filie Marine et condam Guielmi unam de meis camisiis sirico laboratam. Interrogata de pietate et Nazareth locis de Veneciis respondi non me[745] de his locis longuinquis impedire. Residuum vero omnium aliorum meorum bonorum mobilium et immobilium et specialiter Olitam sclavam meam, lectum et vestes ac omnia alia bona mea dimitto Andree filio meo. Et si ante legiptimam etatem decederet deveniat totum in dictam Magdalenam comissariam meam, cui animam mea recomitto. Preterea etc.

Testes Dominicus Begdoloto trucimanus.

Iacobus magistri Antonii

1 ... 56 57 58 59 60 61 62 63 64 ... 66
На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов бесплатно.
Похожие на Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов книги

Оставить комментарий